Latin
LIBER
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 452
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi enim si lunae diameter sex fermè digitis fuisset maior, nihilominus tamen tota totalem obscurationem subijsset. Hinc qualium 17. scrupula 49. sec. semidiametri lunae, sunt sex digiti, vel qualium 35. scrupe 38. sec. tota lunae diameter numeratur 12. digitis, talium 67. scr. 52. sec. (nimirum diametrorum vmbrae &lunae aggregatum, quantum vnquam potest esse maximum) conficit digitos eclipticos 22. &51. scr. Et eò vsque iuxta tabulas Prutenicas extendi aliquando possibile est eclipsin lunae. Quid vocas durationem Eclipsis? Duratio est tempus ab initio obscurationis, vsque ad eiusdem finem. Quid in ea solemus considerare? Scrupula casus, Scrupula dimidiae morae, Tempus incidentiae, Tempus morae dimidiae. Inde dimidiam durationem. Quid sunt Scrupula casus? Scrupula casus vel incidentiae ab Astronomis aliter numerantur in eclipsibus partialibus, &aliter in totalibus cum mora. In partialibus, &etiam sine vlla mora totalibus eclipsibus, Scrupula Casus, vel minuta incidentiae sunt arcus viae lunaris, quem ipsa motu longitudinis à Sole perambulat ab eclipsis initio ad eiusdem medium, seu maximam obscurationem. In figuris pręcedentibus duabus posterioribus luna constit uta in I stringens vmbram incipit primò deficere: in H autem finis eclipsis est: &in D medium. ID ergo sunt minuta casus, quem arcum luna motu suo à Sole ab initio ad maximam obscurationem absoluit. In totalibus cum mora, Minuta casus sunt, arcus viae lunaris, quem ipsa motu longitudinis à Sole perambulat ab eclipsis initio ad eiusdem totalem obscurationem. In figura eclipsis secundae Anni 1577. minuta casus sunt arcus IM.