# Epitome astronomiae 459

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILOCUNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/459

Quare coniunctio apparens erat quando luna motu proprio fuerat in L, tum enim licet vero motu fuerit sub M, iuxta ALM, apparet tamen in recta BLGK, estque eius parallaxis ad eclipticam quidem MH, sed ad solem MK. Inuersa ratio est si luminaria fuerint remota ad occasum, nam sicut illic veritas apparentiam sequitur, ita hic eam praecedit. Non aliter se res habet in coniunctione vera AN OP, & visa BROQ, tam ad orientem quam ad occidentem, nisi quod hic in horizontem verae & visae coniunctionis distantia est maxima. Haec interdum ad duas horas extendi potest. Sunt ne solares Eclipses vniusmodi Sunt etiam solares Eclipses, aeque ac lunares, quin potius multo magis, tam in magnitudine, quam duratione, multipliciter variabiles. Recita varietatum illarum causasI. Causa. Est inaequalis lunae latitudo apparens à Sole. Haec enim quo minor fuerit, eò maiorem & magnitudine & duratione eclipsin solarem efficit: quò maior autem fuerit, eò minor solis pars, vel etiam nulla omnino tegitur. Ex tabulis Prutenicis semidiameter Solis in apogaeo eccentrici sui in eccentricitate maxima colligitur 15. scr. 40. sec. in perigaeo autem 17. scr. 2. sec. sed in minima, qualis hodiè fermè est, eccentricitate semidiameter Solis apogaei est 15. scr. 49. sec. perigaei 16. scr. 52. sec. Sic lunae apogeae in nouilunijs & plenilunijs semidiameter est 15. scr. 0. sec. perigaeae 17. scr. 49. sec.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
