Latin
ECLIPSIS SOLIS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 460
Unproofread scanNot analysed yet
II. Causa. Est inaequalis luminarium distantia à terra, cuius gratia apparentes eorum diametri mutabiles fiunt, maiores enim apparent, si circa orbium suorum perigaea versentur; quam si circa apogaea. Hac autem inaequalitate eclipsium etiam quantitates mutari necesse est. Hinc cum lunae perigaeae semidiameter maior appareat, apogaeae autem minor semidiametro solis vbicunque constituti, fieri potest, vt aliquando totum Solem, &parumper aliquid amplius tegat: aliquando autem exteriorem circulum seu oram solis circumcirca relinquat lucidam. III. Causa. Est motus lunaris inaequalitas duplex. Prior ab epicyclo dependet, cuius gratia velox vel tarda fit. Altera propter parallaxes accedit, propter quam motus eius in horas est mutabilis, motu vid. ipparenti apparenti modo velox mox tarda existens, vel contra. Hac autem inaequalitate non tantum duratio variatur, sed etiam incidentiae tempus repletioni aequari nou potest. IIII. Causa, &quidem principalis. Est parallaxis Lunae, hoc est, exigua magnitudo vera, &breuis remotio lunae à terra, globi autem terreni, &globi solaris maxima quantitas.