# Epitome astronomiae 460-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILOCUNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/460-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/460-2

Si ergo lunae apparens latitudo fuerit maior in coniunctione visibili, quam vtriusque luminaris semidiameter, ipsa de Sole nihil obscurare potest. Sed si minor sit, ipsa tantam de eo portionem tegit, quanta latitudinis & aggregati ex semidiametris differentiae congruit. II. Causa. Est inaequalis luminarium distantia à terra, cuius gratia apparentes eorum diametri mutabiles fiunt, maiores enim apparent, si circa orbium suorum perigaea versentur; quam si circa apogaea. Hac autem inaequalitate eclipsium etiam quantitates mutari necesse est. Hinc cum lunae perigaeae semidiameter maior appareat, apogaeae autem minor semidiametro solis vbicunque constituti, fieri potest, vt aliquando totum Solem, & parumper aliquid amplius tegat: aliquando autem exteriorem circulum seu oram solis circumcirca relinquat lucidam. III. Causa. Est motus lunaris inaequalitas duplex. Prior ab epicyclo dependet, cuius gratia velox vel tarda fit. Altera propter parallaxes accedit, propter quam motus eius in horas est mutabilis, motu vid. apparenti modo velox mox tarda existens, vel contra.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
