Latin
ILOCUNI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 461-3
Unproofread scanNot analysed yet
Hac autem inaequalitate non tantum duratio variatur, sed etiam incidentiae tempus repletioni aequari nou potest. IIII. Causa, &quidem principalis. Est parallaxis Lunae, hoc est, exigua magnitudo vera, &breuis remotio lunae à terra, globi autem terreni, &globi solaris maxima quantitas. Horum enim gratia eclipses solares non aequaliter, nec etiam toti terrae, super quam luminaria orta sunt, distribuuntur. Nam quoniam vmbrae lunaris conus vnum tantum terrae tractum ferit, &per eum in certo aliquo climate globum terrae pertransit: sequitur inde, quod tantum ij, quos vmbrae conus appraehendit, totalem solis eclipsin sentire poßint, qui vero extra eum tractum degunt, plus minusue, vel etiam nihil omnino prout prope vel procul inde dißideant, de obscuratione illiusmodi animaduertant. Item tempus eclipsium Solis diuersum fit in diuersis locis, nam Sol occidentalibus prius obscuratur, posterius orientalibus, adeo vt dum illis lumen solis iterum fuerit repletum, hitum adhuc futurum defectum expectent. Figura sequente Sol, Terra, Luna eiusque vmbra patent. Cernitur etiam quod vmbra Lunae non toti terrae lumen solis auferat. Nam dum in B loco totus Soleclipsatur: in C dimidius &in D totus lucet. Quare si D locus ponitur occidentalis, &B orientalis: luna motu suo ab occasu in ortum tendens, prius deficere fecit Solem in D, post finita illic eclipsi, Luna inter Solem &locùm B deuoluitur.