# Epitome astronomiae 463

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, INUMENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/463
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/463

Etsi enim eclipses solis sint, quantum vnquam esse possunt, maximae, Sol tamen tam diu non latet, vt moram facere dici queat. Huius generis sunt, quande latitudo lunae visa in coniunctione apparente nulla fuerit. Huc etiam pertinent eae, quibus extremus solis circulus lucet conspicuus. Quid sunt Partiales? Sunt quibus non totus Sol sed eius pars aliquae obscuratur. Eae sunt triplices. Aut enim medietas diametri solis, aut plus aut minus deficit. Plus semidiametro deficit, quando in coniunctione visibili latitudo Lunae à sole apparens fuerit minor sua semidiametro. Hujusmodi Eclipsin Anno 1579. die 25. Febr. obseruauimus, cuiusmodi hac sequente figura cernere licet, qua de diametro eius obseruauimus deficere digitos 8. cum tribus quintis ab austro. Medietas diametri deficit, quando apparens latitudo Lunae à Sole in coniunctione visa aequat suam

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
