Latin
ILOCUNI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 465-3
Unproofread scanNot analysed yet
sed maximum quantum vnquam potest esse, colligitur 34. scr. 51. sec. Hinc Regulae. I. Si in apparente synodo luminarium latitudo Lunae visa fuerit minor 30. scr. 40. sec. impossibiIe est solem non occultari. II. Si vero eadem latitudo maior fuerit 30 ser. 40. sec. attamen minor 34. scr. 51. sec. possibile est solis particulam deficere. III. Sin autem excesserit 34. scr. 51. sec. Sol non obscurari potest. Possunt hi termini etiam ad distantiam lunae à nodis, non tamen ad veram, sed visam referri. Minor ergo distantia competens minori illi latitudini est 5. gr. 52. scr. Maxima autem 6. gr. 41. scr. Ptolemaeus ad medias synodos reducit hos limites. Videlicet si lunae distantia à nodis in boream fuerit 20. gr. 40. scr. aut in austrum 11. gr. 20. scr. vel etiam minor, possibile esse vt Sol deficiat. Facit autem limitem boreum maiorem austrino, propter parallaxin, quae nobis Lunam alioqui semper magis detrudit in austrum. Quid vocantur Digiti in Sole? Sunt, sicut &in Luna, duodecimae partes dias metri Solis. Quot digitis possibile est Solem deficere? Poßibile est Solem 12. digitis cum deunce eclipsari. Maxima enim lunae semidiameter apparens est 17. scr. 49. sec. Solis autem minima 15. scr. 40. sec. quorum aggregatum facit 33. scr. 29. sec. qualium ergo semidiameter Solis 15. scrupul. 40. sec. aequat sex digitos, vel qualium 31. scrup. 20. sec. tota diameter solis numeratur 12. digitis, talium 33. scr. 29. sec. faciunt 12. digitos cum deunce fere. Eo usque nec vltrà possunt extendi digiti ecliptici solis.