# Epitome astronomiae 466-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILOCUNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/466-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/466-2

Contingit hoc dum O in apogaeo, luna verò in perigaeo fuerit, & quidem ijs locis, in quae vmbrae lunaris medium cadit. Potest autem tum illa lunae vmbra in terra diametro sua ferme 70. miliaria germanica inuoluere, & omnibus intermedijs locis totum solum adimere. At saepe contingit, etsi latitudo lunae apparens nulla sit, ne tamen eclipsis Solis tanta fiat. Etenim si Luna fuerit altissima, & Sol humilimus: de eo 11. digiti cum quadrante deficere possunt, adeo vt ora circuli Solis circumcirca ad latitudinem trium quartarum vnius digiti lucida conspiciatur. Quid sunt scrupula incidentiae? Sunt arcus viae lunaris, quem ipsa motu longitudinis à sole perambulat ab initio eclipsis ad eius medium. Figura praecedente arcus FE, cui aequalis est ED à medio ad finem. Quid est tempus incidentiae? Est illud ipsum temporis spacium, quo Luna peragrat scrupula illa incidentiae. hoc est, Est spacium temporis, quod ab initio ad medium seu maximam obscurationem intercidit. Huic dimidia duratio quam proximè est aequalis. numeratur Quam proximè) Tempus incidentiae Et tempus à principio ad maximam defectionem, repletionis à maxima obscuratione ad finem extenditur. Haec autem duo tempora propter motum apparentem valde inaequalem & singulis horis varium, non semper aequantur, nam quo luna fuerit horizonti orientali proprior, eò velocius incedit motu apparenti, tardius autem quo fuerit occasui vicinior. A qua parte incipit Sol deficere, & qua parte restituitur? Initium sit ab occidente.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
