Latin
ILOCUNI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 467-3
Unproofread scanNot analysed yet
Luna enim motu suo proprio ab occasu versus orientem incedens, in eclibsis principio prius limbo suo orientali stringit oram Solis occidentalem, inde paulatim subtus ipsum vehitur, donec in fine ab orientali solis ora eum linquat. In partialibus Eclipsibus si latitudo lunae apparens fuerit borealis, Sol à borea deficit: sin australis, ipse ab australi seu inferiore corporis sui parte occultatur. Sunt ne Eclipses solis vniuersales? Non, sed particulares, hoc est, Non conspiciuntur vbique, nec eodem tempore, sed in certis aliquibus terrae partibus, quas scilicet vmbrae conus inuoluit, apparent totales: circumcirca in locis haud multum remotis, pars solis tecta videtur: sed extra nihil conspicitur. Causae, vt dictum est ante, sunt magnitudo Solis, &terrae, paruitas &propinquitas lunae. Quomodo possibile fuit Solis &Lunae distantiam à terra, eorumque veras magnitudines inuenire? Ptolemaeus initio motus longitudinis &latitudinis eorum, &inde proportiones eccentricitatum ad semidiametrum eccentrici &epicycli, ex diuersitate motus inuenit.