# Epitome astronomiae 470

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ILOCUNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/470

Sed si coniunctio nodos paulo praecedat vel sequatur: vtrumque luminare, Sol in nouilunio illo, & luna in plenilunio proximo nodis defectum patietur. Sin vero luminarium oppositio in ipsis nodis fiat: impoßibile non est, quin & praecedens & sequens coniunctio solem eclipsatum offerat terrae, partibus tamen vel climatibus diuersis. Itaque singulis annis binae eclipses, non pauciores, contingunt; nec tamen impoßibile est, vno anno sex luminarium defectibus terram infestari. Veruntamen rariores videntur eclipses, quia non omnes supra eundem horizontem fiunt. Quid differunt Eclipses Lunares & Solares? 1. Eclipses lunares fiunt in plenilunio: solares in nouilunio. 2. In lunari terra lumen solis negat lunae: in solari luna terrae. 3. Hinc Luna deficit verè, Sol apparenter. 4. Luna deficit aequaliter eadem quantitate eodem momento, vniuersaliter apud omnes supra quorum horizontem exorta est: Sol inaequaliter. in alioclimate plus, in alio minus, in alio omnino non, prius occidentalibus, posterius orientalibus. 5. Hinc etsi Solares defectus sint crebriores, in diuersis scilicet terrae partibus: lunares tamen in eadem parte magis crebro conspici possunt.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
