Latin
EPILOGVS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 473
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ex ijsdem liquet, Terram non esse cubicam, vt Platonem statuisse censetur: nec Pyramidalem: nec etiam Scaphoidem, vt Heraclitus voluit: nec alio modo cauam, vt Democrito visa est: nec Tympanoidem, vt Leucippus docuit: nec Cylindroidem, vt Anaximander opinatus est: Sed eam perfectè &omniquaque rotunda seu globosa figura terminari; quandoquidem non tantum vmbra eius in corpore lunari vbique &semper rotunda cernitur: verum etiam orientales adeclipsis initium vel finem semper plures horas à meridie suo, quam occidentales, easque cum distantia proportionales, numerant. Item terram in Zodiaci medio versari hinc cognoscitur, quod in oppositis tantum Zodiaci locis luna obscuratur. Praeterea mundi medium supra horizontem extare: Et dimidium Zodiaci quotidie supra horizontem oriri, eclipses lunae orientales vel occidens ales docent. Insuper Terram &Aquam vni globo vnitas, in Eclipsibus Lunae videmus. Certior ratio obseruandi longitudines, locorum in terra, alia non est, quam quae ex Eclipsibus Innaribus dependet. Montes ad terrae molem incomparabiles esse, demonstrat aequalis vmbrae rotunditas, qua nihil biulcum propter valles, aut eminens propter montes cernitur.