# Epitome astronomiae 474

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, EPILOGVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/474

Cum propter lunares parallaxes locus lunae verus certus per instrumenta quaecunque non sit obseruabilis: Natura, siue Naturae Opifex huic humano desiderio prouidit per eclipses eius. Luna enim in medijs tenebris constituta intelligitur ad Solis oppositum venisse. Per hos ergo defectus, cursus & varietates lunae certißima ratione depraehenduntur & demonstrantur. Lunares defectus demonstrant vmbram terrae turbinatam esse, & tandem in mucrone deficere. Eclipses lunares demonstrant vmbram terrae in ijsdem locis transitus lunae interdum craßiorem, interdum angustiorem esse, attamen certa seruanta ratione ad motum Solis. Vnde colligitur Solem in orbe eccentrico versari. Ex his etiam euincitur Solem multis partibus terra maiorem, & lunam eadem minorem esse. Ita Eclipses solares demonstrant luminarium distantias à terris dißimiles esse, & idcirco vel eocentricis vel epicyclis orbibus moueri. Ex quibus ratio inuenta est dimetiendi (quod alioqui impoßibile videtur) distantias Solis & Lunae à Terra: nec non & magnitudines trium horum corporum, Solis, Terrae & Lunae. His nimirum Alis in hoc coeleste theatrum euoluat Mens humana, & his Carminibus, vt Poeta ait, Solem & Lunam in Terram detrahit. De eo, quod pag. 53. & 54. attigimus, nec non & alijs, hic dicere supersedemus.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
