# Epitome astronomiae 475

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ERTIA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/475
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/475

ERTIA PARS LIBRI QVARTI. Quid hac postrema parte libi huius peragendum restat? Ost expositas causas & proprietates omnium Ptam primi motus quam erraticarum stellarum phaenomenon, restant adhuc Stellae fixae. Hac igitur postrema parte Motus sphaerae stellarum fixarum explicatur, prout in hypothesibus hactenus vsitas tis, ab Alphonsinis traditus, & communiter receptus, nec non à multis acerrimè defensus est. Quoniam autem quaecunque in hoc Alphonsinorum dogmate de octauo motu traduntur, non tam congrua sunt obseruationibus, quam difficilia intellectu: ideo haec paucis tantum perstringemus (quandoquidem omnino ea praeterire non licet) ne in re incerta, quae quod promittit non pręstat, diu moremur. Quot & quae sunt in hac Octaui motus theoria consideranda? Tria. 1. Quibus, quarum sphaerarum, & quantis motibus stellae fixae incedant. 2. Quae phaenomaena per istos motus saluari posse existimentur, & quomodo. 3. Quorum arcuum cognitio hic postuletur. Quot motibus mouetur stellarum fixarum sphaera? Tribus.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
