Latin
ERTIA PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 477
Unproofread scanNot analysed yet
Posteriores ab Hipparcho ad Alphonsinos plurium antecessorum temporibus &obseruationibus adiuti, alterum morum intellexerunt: ideo istum diurnum motum nonae sphaerae concesserunt. II. Est motus secundum signorum ordinem seu in consequentia, sub ecliptica immobili circa eiusdem polos, tardissimus. Hic motus firmamento stellas rum fixarum inest propter nonam sphaeram. Periodum eius definiuit Ptolemaeus annis 36000. Alphonsini annis 49000. Ante Ptolemaeum annis 400. proxime pręcedenti. bus processerant stellae fixae 4. gr. vnde ipse eas porrò etiam singulis centenis annis vno gradu aequaliter progressuras existimauit. Hunc autem motum ascripsit ipsi sphęrae octauae. Alphonsini vero videntes motui huic inesse anomaliam aliquam, periodum nonae sphęrae absolui existimant post 1000. annos Iubilaeos Iudaicos, h. e. annis 49000. Iuxta Copernici obseruationes vna periodus habet 25816. annos. III. Est motus Accessus &Recessus, quem Motum trepidationis decimus. Hic inest ipsi octauo orbi, quo caput arietis &librae eclipticae eius in circumferentia duorum paruorum circulorum, circa caput Arietis &librae eclipticae nonae sphaerae circumrotantur, hac conditione, vt binae eclipticae illae in capite cancri &capricorni se mutuo diuidant. Periodum huius motus ponunt Alphonsini 7000 annos.