# Epitome astronomiae 479

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ERTIA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/479

Figura hac, ABCD ecliptica fixa est, A caput arietis, C caput librae nonae sphęrae, EFGH circulus paruus, in cuius circumferentia circumrotatur caput Arietis octauae sphęrae, IKLM alter paruus circulus est, FHKM sunt sectiones circellorum & eclipticae fixae, HEF & MLK sunt medietates boreae, FGH autem & KIM medietates austrinae. Si ergo caput Arietis octauae sphęrae est in E puncto maxime boreo: caput Librae tum est in L puncto maxime austrino, & vera ecliptica est EBID. contra fit in G, ibi enim vera ecliptica est GBLD.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
