# Epitome astronomiae 48

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, DDIVRNVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/48

quantitate euincis eum de quo dixisti sphaerarum ordinem? Ea sphaera, cui primus motus inest, ex eo, quod virtute sua in reliquas omnes agit, motuque quom diano circumducit, suprema & vltima probatur, quod virtus superior in inferiorem, non auten contra influit. Caeterarum sphaerarum ordo vt plurimum ex res uolutionum periodicarum magnitudine cernitur cum enim ampliorem orbis ambitum, primoque motui viciniorem tardius moueri, & illi motus tris mo difficilius contraniti posse necesse sit: vice versa facile intelligemus Sphaeram quo plurimo tempore circuit, eo maiori etiam ambitu includi & su periorem esse. Nona ergo Sphaera, vt pote tardissima, supra res liquas supereminet, & primo mobili proxima est. Illi succedit stellarum fixarum orbis, siue sphaera octaua. Eodem argumento Saturnus planetarum supremus, post hunc Iupiter, & inde Mars suas Sphaeras habere euincuntur. Lunam vero eadem ratione in aethere imum locum obtinere patet. Quod idem ex eo probatur, quod Luna euidentißimam inter omnes planetas habet parallaxin: item quod interuentu suo tam Solem, quam omnes stellas prope eclipticam, ad quas defertur, obscurat, & interuentu suo tegens ex conspectu nostro aufert.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
