# Epitome astronomiae 481

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ERTIA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/481

Figura praecedente, dum caput Arietis octauae sphęrae est in E puncto circelli maximè boreo, eclipticae verae & aequatoris diuisiones, hoc est, vera aequinoctia sunt in O & P. Sed si idem caput fuerit in F vel H: vera & media aequinoctia coincidunt in A & C. At si fuerit in limite australi G: aequinoctia vera inueniuntur in T & V. Itaque dum caput arietis octauae sphęrae seu mobile transit per semicirculum EFG: ęquinoctium vernum procedit in consequentia per OAT, tardius circa limites, velocius circa medium; sed per alterum semicirculum GHE aequinoctium per eundem arcum TAO reuertitur. Porrò harum hypotheseon infirmitas ex eo proditur, quod authores eius eam non definierunt, nec etiam certum initium assignarunt, an calculus motus syderum ab illo medio fixo, an à vero vago aequinoctio inchoandus sit, quin & ipsorum circulorum locum non determinarunt. Annus igitur ex hispatet esse posse inaequalis, sed quantus sit, sciri non potest Quomodo Secundum Phęnomenon, Mutatio obliquitatis Zodiaci demonstratur? Cùm caput Arietis & Librae octauae sphaerae supponatur aequatori appropinquare, iterumque ab eo recedere: fieri non potest, quin nonagesimus gradus à sectione verna aliam atque aliam declinationem ab aequatore acquirat. Vt si caput Arietis mobile sit in E: aequinoctium vernum est O, solstitium aestiuum Q, eiusque declinatio QB. Sed si caput Arietis mobile sit in F vel H: aequinoctium verum vernum est in A, solstitium aestiuum in C, & obliquitas seu declinatio BS.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
