Latin
ERTIA PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 485
Unproofread scanNot analysed yet
Motus hic medius, est arcus eclipticae verae, ab aequinoctio verno secundum signorum ordinem vsque ad circulum per polos eclipticae fixae, &per centra circellorum ductum, numeratus. Sed verus ad circulum per polos eclipticae fixae &per capita Arietis &Librae octauae sphaerae ductum, deducitur. Vt nostro seculo caput arietis mobile est in z. Arcus ergo inter a aequinoctium, &inter circulum NA interceptus, est motus medius, sed ab A ad Z est motus verus. Existimatur ęquinoctium vernum esse principium huius arcus, sed non tantum de eo, verum etiam de loco A dubitatur. Appellatur motus augium &stellarum fixarum, quia simul ijsdem motibus incedere creduntur. Quid est Motus Trepidationis, vel Accessus &Recessus octauae sphaerae? Est arcus circuli parui à puncto maximè boreo secundum consequentiam motus eius, vsque ad caput Arietis mobile. Vt in proxime praecedente exemplo est Arcus EZ. Quid est Aequatio octauae sphaerae?