# Epitome astronomiae 485

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ERTIA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/485

Motus hic medius, est arcus eclipticae verae, ab aequinoctio verno secundum signorum ordinem vsque ad circulum per polos eclipticae fixae, & per centra circellorum ductum, numeratus. Sed verus ad circulum per polos eclipticae fixae & per capita Arietis & Librae octauae sphaerae ductum, deducitur. Vt nostro seculo caput arietis mobile est in z. Arcus ergo inter a aequinoctium, & inter circulum NA interceptus, est motus medius, sed ab A ad Z est motus verus. Existimatur ęquinoctium vernum esse principium huius arcus, sed non tantum de eo, verum etiam de loco A dubitatur. Appellatur motus augium & stellarum fixarum, quia simul ijsdem motibus incedere creduntur. Quid est Motus Trepidationis, vel Accessus & Recessus octauae sphaerae? Est arcus circuli parui à puncto maximè boreo secundum consequentiam motus eius, vsque ad caput Arietis mobile. Vt in proxime praecedente exemplo est Arcus EZ. Quid est Aequatio octauae sphaerae?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
