Latin
FINIS LIBRI QVARTI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 488
Unproofread scanNot analysed yet
Sed alium modum ex eadem triangulorum doctrina, per Sinuum rectorum &versorum canonem, faciliorem magisque iucundum, propterea quod multiplex intricata casuum variantium calculi operationem obseruatio excluditur, exponemus. Praemittenda tamen sunt quaedam, quae ad doctrinam canonis sinuum necessaria scitu postulantur. SINVS est semißis rectae subtendentis duplum circuli arcum, vel est chorda dimidiata. Recta enim per circulum traiecta, secans circulum in duo segmenta, Chorda dicitur, siue subtensa, eius rectae dimidium nominatur sinus arcus dimidiati. SINVS TOTVS idem est quod semidiameter circuli. Nominatur etiam sinus quadrantis, quia duplum eius subtendit totum semicirculum. In canone sinuum sinus totus variè diuidi solet, vid. vel in 60. vel 6000. vel in 100000. Rheinholdus in tabulis Directionum, quibus vt plurimum vtimur, secat eum in 10000000. possumus tamen in hisce computationibus in toto canone illo duas postremas figuras, vt calculus fiat facilior, praesertim cum nihil incommodi subsit, resecare. SINVS RECTVS PRIMVS, est quem modo Sinum nominauimus. Sinus rectus primus cuiusque arcus circuli, in canonem sinuum mißi inuenitur, si graduum numeri in vertice tabulae, &scrupula in sinistro margine accipiantur, qui enim numerus in angulo communi inuenitur, est is qui quaeritur. Vt arcus 48. gr. 24. ser. sinus rectus est 74780. Cresectis scilicet duabus posterioribus figuris SI. adhaerentibus, propter quas tamen quia 50. excedunt, vnitas prioribus apponitur SINVS RECTVS SECVNDVS, vel SINVS COMPLEMENTI, est sinus rectus qui congruit complemento arcus dati ad quadrantem.