Latin
ROPOSITIO SECVNDA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
ROPOSITIO SECVNDA. De specie motus coeli. Quot sunt species motus localis simplicis plicis corporum naturali simplicium? Duae: Rectus, qui fit secundum lineam rectam sursum aut deorsum, &circularis, qui fit secundum lineam circularem circa medium. Vter horum motuum simplicium competit corpori coelesti? Proba. Circularis. 1. Argumentum. Partes mouentur ad motum totius. Sed stella de coelesti corpore nihil videmus nisi stellas) menentur circulariter, ergo &totum coelum. Stellas circulariter moueri, probatur ab apperentijs. Sol, Luna, &reliquae stellae omnes quae motu diurno oriuntur &occidunt, ascendunt ab ortu ad fastigium, &inde pari velocitate an occasum descendunt, eodemque modo redeuntes, pris stinum cursum repetunt. Ergo mouentur circulas riter. Solus enim circularis motus haec phaenomen na saluare, &peracta eodem modo reducere potest. II. Magis clarum hoc est in stellis propè polum semper apparentibus.