# Epitome astronomiae 491

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, FINIS LIBRI QVARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/491

Ij ergo resoluendi sunt, sicut supra, singuli in 15. mili. germanica &c. Alius modus. Quod si libeat hic paulo pluribus, & artificiosius laborare, poterimus operationem etiam hoc modo informare. Quae est proportio sinus totius, ad sinum latitudinis communis. Eadem est proportio sinus complementi dimidiae differentiae longitudinis, ad numerum aliquem quartum, qui additus ad sinum versum eius arcus, quo latitudinis communis complementum, & dimidium differentiae longitudinis inter se discrepant, producit sinum versum complementi dimidiatae distantiae. Numeri secundum regulam Detri eodem quo prius ordine locari possunt. Exemplum. Lipsiae Sept. lat. long. Antuerpiae Latitudine ergo conueniunt, sed longitudine

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
