# Epitome astronomiae 492

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, FINIS LIBRI QVARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/492

Hic idem numerus prouenisset, si à sinu complementi arcus 34. gr. 46. scr. qui est 82148, ablatus fuisset numerus ille quartus: siquidem sinus complementorum eandem differentiam habent, quam sinus versi. Arcus ergo dimidiatae distantiae est 2. gr. 23. scr. cum dimidio, & tota distantia 4. gr. 47. scr. quae faciunt 72. miliaria, minus quadrante vnius. De Locis & longitudine & latitudine discrepantibus? Hic operationem, quam alij ex prop. II. Copernici, vel ex 28. lib. 4. Regio. de Triang. valde operosam, & multis casibus intricatam atque difficilem, tradunt, cum tamen ex ijsdem propositionibus multo facilior computandi modus doceri posset, missam facimus. Regiom. lib. 5. de Triang. prop. 2. demonstrat: Quood in omni triangulo Sphaerico maximorum circulorum arcubus compraehenso, proportio sinus versi cuius libet anguli ad differentiam duorum sinuum versorum, quorum vnus est lateris, eum angulum subtendentis, alter vero differentia duorum arcuum ipsi angulo circumiacentium: sit tanquam proportio quadrati sinus recti totius ad id, quod sub sinibus arcuum dicto angulo circumpositorum continetur rectangulum. Ex hac VERE AVREA Propositione calculus taliter resolui, & numeri resoluti iuxta praecepta Regulae Detri hoc ordine locari possunt. Inuentum Sinus compleSinus totus Sinus compleprimum menti latitumenti latitudinis vnius. dinis alterius. Inuentum Sinus versus Inuentum Sinus totus. secundum. differentiae primum. longitudinis. His peractis. Ad sinum versum differentiae latitudinum, addatur inuentum secundum: & prodibit sinus versus distantiae locorum. Exemplum. Tubingae Sept. lat. long. Antuerpiae Longitudinis differentia est 4. gr. 15. scr. cuius sinus versus (subducto sinu complementi eius 99725. à sinu toto 100000) est 275: Et latitudinis differentia est 3. gr. 0. scr. cuius sinus versus (ablato itidem sinu complementi eius 99863. ex sinu toto 100000) est 137. Sed sinus complementi latitudinis 48. gr. 24. scr. est 66393. & sinus cump. lat. alterius 51. gr. 24. scr. est 62388. Hoc igitur per illum multiplicato, & per sinum rectum, iuxta regulae Detri operationem, diuiso: inuenitur inuentum primum 41421.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
