# Epitome astronomiae 494

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, FINIS LIBRI QVARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/494

Deinde hoc inuento primo multiplicato per sinum longitudinis differentię versum: rursumque per sinum totum diuiso: Exit inuentum secundum 114 apponendum ad sinum versum differentiae latitudinum 137, quo facto colligitur 251 sinus versus distantiae locorum. Tollatur ergo hic sinus versus 251. ex 100000 sinu toto, & relinquitur 99749. sinus complementi 4. gr. 4. scr. qui resoluti in miliaria numerant 61. miliaria inter Tubingam & Antuerpiam. Aliud Exemplum. Bassa Taprobanę 30 aust. lat. long. Heidelbergae Longitudinis differentia est 96. gr. 45. scr. cuius sinus versus (compositus ex sinu quadrantis, seu toto 100000, & ex sinu recto 6. gr. 45. scr. 11754) est 111754: Et latitudinis differentia, quia in diuersis medietatibus sunt, est 55. gr. 52. scr. cuius sinus versus 43888. Verum sinus complementi latitudinis 49. gr. 22. scr. est 65122, & sinus complementi latitudinis 6. gr. 30. scr. est 99357. Hoc igitur per illum multiplicato, & per sinum rectum diuiso: inuenitur inuentum primum 64703. Deinde hoc hoc inuento primo multiplicato per sinum versum differentiae longitudinis: rursumque per sinum totum diuiso: exit inuentum secundum 72308, addendum ad sinum versum differentiae latitudinum 43888. Quo facto colligitur 16196. sinus versus distantiae locorum. Arcus eius est 99. gr. 19. scr.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
