Latin
52.5 to 52.6
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 52.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illic minores apparent in suo meridis ano eo tempore, quo nobis orientes vel occidentes maiores censentur, &rursus illic occidentes vel ve rientes maiores quoque putantur eo momento, quando in nostri coeli medio nobis minima quantitate videntur. Ergo sensus in eo fallitur. III. Certum est, visum isto positu in colore stellarum aberrare, cum Sol, Luna, &omnes stellae, alioqui croceae, aureae, argenteae, putentur purpus reae. Consentaneum ergo nequaquam esse potest visum de magnitudine rectè iudicare posse. Quibus accedit. IIII. Quod saepenumero Stellae supra horizontem cernuntur, quae adhuc infra latent. Hinc vulgo innotuit, quod Sol citius solito de mane apparens, futurarum pluuiarum signum iudicatur. Quod idem Plinius lib. 2. cap: 13. confirmat, qui Lunam deficientem conspectam testatur, vtroque luminari supra horizontem existente, quòd secundum rei veritatem alioqui simpliciter impoßibile erat. Ergo certum est in istis sensum deceptum male iudicare. Quae est causa huius deceptionis? Ex dictis facile animaduertitur causam huius rei esse medium inter visum &stellas infectum, videlicet, aerem vaporibus refertum.