Latin
ROPOSITIO SECVNDA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 55
Unproofread scanNot analysed yet
Et stellae recessurae à nobis apparerent maximae, postea cum incres mento distantiae, magnitudinem visam minuerent, donec tandem prae nimia remotione euanescerent. Sed contrariam huius saepius, vt dictum est, accidit, quia ad disparitionem tendentes maiores apparent. Quin &natura coeli, quae est indefinenter continue moueri, motui recto, qui finitus est, repugnat. Sed motum coeli rectum, stellae semper apparentes euidentißimè refutant, has enim constat in orbem torqueri. Ergo coelum non modo totum, sed &omnes eius partes, siue orbes mouentur circulariter, nisi quis ora bium, dimensionumque penetrationes permittere velit.