# Epitome astronomiae 56

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ERTIA PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/56

I. Argumentum Omnes orbes coelestes circuitus suos integros statis & paribus temporum spacijs semper absoluunt, vt primum mobile semper 24. horis, Saturnus singulis 30. annis orbem suum complet &c. Ergo motus eorum ἀνόμαλος καὶ ἄτακτος dici non potest. II. Argumentum. Nisi coelorum motus ὁμαλος καὶ τεταγμένος esset, fieri non posset, vt post integras periodos completas eaedem anomaliae eodem planè modo constantißima aequalitate recurrerent. At Sol semper (nostro quidem seculo) circa 8. gr. & tardissimus, & in loco opposito velocißimus est. Tres superiores in omni oppositione cum Sole retrogradi sunt, & maiori corporis mole lucentes conspiciuntur, & sic de caeteris similiter. Ergo motus eorum reuem inaequalis & inordinatus non est. III. Quin & Natura non istius tantum motus, sed etiam corporis mobilis, quin & causae motricis, nullum inaequalitati locum concedere potest. Motus enim eius perfectus est, infinitus (quia circulas ris) principio, medio, & fine, & ob id incremento, decremento & vigore vacans. Corpus ipsum mobile diuinum est, quia generationis & corruptionis, alterabiliumque qualitatum expers. Ipse denique Motor, simplicißimus est, quia incorporeus & diuinus.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
