Latin
ERTIA PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 57
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde ergo tanta inaequalitas &ἀταξία, si motus coeli aequalis est ®ularis? Propter circulorum &orbium pluralitatem, centrorum polorumque diuersitatem, adeo a plurium motuum congeriem sit, vt stellae inaequaliter, &iuxta nudam apparentiam) ἀτάκτως, cieri videantur. Vt: propter polorum zodiaci à polis mundi diuersitatem contingit Solem omnesque planetas nunc in austro, nunc in borea, versari. Sic eccentrici &epycicli faciunt planetas interdum veloces, interdum tardos, nec non stationarios &retroces dentes. His demonstratis quid inde extruitur? Hinc velut Porisma colligitur, Coelum seu potius totum Mundum magnitudine esse finitum. Cum enim &totus mundus &omnes eius partes circus lariter certo tempore conuertantur, infinitus esse non poterit. Siquidem impoßibile est, vt infinitam, corpus finito tempore infinitum spacium pertranseat, imo illud omnino non moueri posse necesse foret, Si ergo coelum finitum est, qua figura terminatur? Rotunda seu sphaerica, vt propositione sequenti probabitur.