Latin
VARTA PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
&proprietatibus suis conuenientem. Cum ergo actio propria coeli totius, omniumque eius partium sit indesinenter &velocißimè circulariter conuerti: Habebit figuram isti motui conuenientißimam, videlicet rotundam, quae intra se circumgyrata ἐυκινητοτατη est, nullos habens anfractos aut angulos vel eminentias, quibus retardetur. I I. Argumentum. Corpori diuino, perfectißimo, simplicißimo, pris mο, ὁ μοιομερεῖ καὶ λεπτομερῖι similium &subtilium partium, compraehendenti &conseruanti vniuersa, siue capacißimo, debetur etiam consimilis figura, ne figura sit ipso corpore ignobilior. Sed tale corpus coelum est, &talis figura spha rica. Colum ergo sphaericum est.