# Epitome astronomiae 58-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, VARTA PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/58-2

& proprietatibus suis conuenientem. Cum ergo actio propria coeli totius, omniumque eius partium sit indesinenter & velocißimè circulariter conuerti: Habebit figuram isti motui conuenientißimam, videlicet rotundam, quae intra se circumgyrata ἐυκινητοτατη est, nullos habens anfractos aut angulos vel eminentias, quibus retardetur. I I. Argumentum. Corpori diuino, perfectißimo, simplicißimo, pris mο, ὁ μοιομερεῖ καὶ λεπτομερῖι similium & subtilium partium, compraehendenti & conseruanti vniuersa, siue capacißimo, debetur etiam consimilis figura, ne figura sit ipso corpore ignobilior. Sed tale corpus coelum est, & talis figura spha rica. Colum ergo sphaericum est.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
