Latin
AEQVINIOCTIALI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 6
Unproofread scanNot analysed yet
succedit, quae ab ordine appellatur octaua sphaera, item Firmamentum, quod contineat &quasi muniat caeteras sphaeras omnes, credebatur enim antiquis vltimum &supremum coelum esse. Vocatur etiam sphaera stellarum fixarum, quia in ea sunt omnes reliquae quotquot sunt, stellae. 9. est Nona, &tandem 10. Decima sphaera, seu primum mobile, vltimum colum. Hae duae sphaerae sunt sine stellis. Quid est stella? Est densior pars sui orbis, lucida &globosa existens, orbi suo certo in loco affixa, à quo etiam statis &certis legibus circulariter circumfertur Quottuplices sunt stellae? Duplices fixae vel inerrantes, &Planetae seu erraticae stellae. Quae sunt fixae stellae? Stellae octaui orbis, hoc est, omnes praeter 7. Planetas. Quare sic dicuntur? Non quòd fixae seu immobiles sint, mouentur