Latin
VARTA PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 6-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ea item crescens primo cornicus lata apparet ea parte quam Sole offert, pòst secta bifariam, deinde praetumida, donec tandem pleno orbe luceat. Idem decrescenti, ordine tamen inuerso accidit. Sed ista phaenomena in nulla alia figura quam sphaerica saluari possunt. Luna ergo, &inde etiam caeterae stellae (sunt enim eiusdem naturae &essentiae sunt globosae. Radij vero, quos stellae habere videntur; visui propter debilitatem, &nimiam stellarum distantiam accidunt: quod ex eo manifestum est, quod ad mutationem oculorum, &ipsi mutantur seu conuertuntur. V. Argumentum. Phaenomena omnium motuum coelestium non tantum per rotunda instrumenta (vel terte ad rotunditatem circuli accommodata) obseruata, sed etiam per circulorum &orbium hypotheses exim plicata, sibi inuicem constantißimâ harmonia consonant. Quod cùm in nulla alia figura praestari poßit, quin enormia subsequantur absurda, ex neceßitate concluditur, coeli figuram aliam, quam sphaericam, esse nequaquam posse. Quae ergo sequerentur absurda, si coelum statueretur angulare, quas lis est figura trianguli, quadrilater ri, pentagoni &c. I. In extremo orbe concederetur vacuum, vid. locus sine corpore, &corpus sine loco, digrediente scilicet angulo aliquo mundi iuxta motum circulas rem ex loco mundi seu naturae in non locum, seu extra naturam. II. In caeteris orbibus inferioribus, qui &ipsi vtique eandem quam totum haberent figuram, cum inter se motuum velocitate discrepent, accides rent orbium penetrationes, aut certe rarefactiones, &condensationes. II. Nec coeli partes à terra aequaliter abs issent. Ergo caeli figura non planis superficiebus termis natur, sed tali, quae intra se circumgyrata in seipsam vergit, seipsam finit &includit.