# Epitome astronomiae 6-4

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, VINTA PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/6-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/6-4

Item quoniam grauia vndique pariter ad medium appropinquare nituntur, fit vt a maioribus pellantur minora, & à remotioribus vrgeantur propiora, donec ab eodem medio circumcirca par sit eorum distantia, Ex quo tandem necessario globosa figura efficitur, cuius superficiei omnes partes à centro aequaliter remouentur. III. Argumentum. Vmbra terrae perpetuo in omnibus lunaribus eclipsibus est rotunda, ergo & ipsa terra. IIII. Argumentum. Eam terrae esse figuram persuademur, qua posita phaenomena saluantur, nec impingimus in absurda. Hoc autem sola globosa figura praestat. Terra ergo globosa est. Eistenim Terra propter ingentem sui magnitus dinem, nobis, qui cum ea nequaquam comparandi sumus, videtur plana: Eam tamen nec totam, nec certis interuallis planam (quod in cylindri, coni, cubi, pyramidis, & huiusmodi figuris fieret) esse, ex eo patet, quod in eadem planitie habitantibus eodem momento stellae orirentur: eadem dierum initia, sicut & incremementa & decrementa essent: ijsdem horis eclipses conspicerentur: eadem altitudo polaris. Progredientibus autem in alteram planitiem, haec omnia non sensim, sed subito mutarentur. tarentur. His autem refragatur omnis experientiam Quod si caua esset: stellae prius occident alibi quam orientalibus orirentur: borealibus polus austrinus attolleretur, & contra: Sole in aestis RRA

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
