# Epitome astronomiae 6

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, AEQVINIOCTIALI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/6

succedit, quae ab ordine appellatur octaua sphaera, item Firmamentum, quod contineat & quasi muniat caeteras sphaeras omnes, credebatur enim antiquis vltimum & supremum coelum esse. Vocatur etiam sphaera stellarum fixarum, quia in ea sunt omnes reliquae quotquot sunt, stellae. 9. est Nona, & tandem 10. Decima sphaera, seu primum mobile, vltimum colum. Hae duae sphaerae sunt sine stellis. Quid est stella? Est densior pars sui orbis, lucida & globosa existens, orbi suo certo in loco affixa, à quo etiam statis & certis legibus circulariter circumfertur Quottuplices sunt stellae? Duplices fixae vel inerrantes, & Planetae seu erraticae stellae. Quae sunt fixae stellae? Stellae octaui orbis, hoc est, omnes praeter 7. Planetas. Quare sic dicuntur? Non quòd fixae seu immobiles sint, mouentur

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
