# Epitome astronomiae 60

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, VARTA PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/60

istae figurae ἴσους περιμέτρους habere dicuntur. Habent autem huiusmodi figurae ἱσοπερίμετροι hoc proprium, vt inter ισοπληθη (id est, quarum latera sunt numero aequalia) aequilaterae & aequiangulae, hoc est, regulares: Inter regulares vero multilaterae, sint capaciores, sed omn nium capacißima circuli area. III. Argumentum. Mundus ad similitudinem Architecti, id est, Dei creatoris, qui infinitus existens principio & fine caret, factus est. Ergo & Mundus sua quadam ratione infinitus est. Hoc fit in figura rotunda, an qua secundum naturam nec principium nec finis est. Verisimile est, Naturam eandem figuram coelo seu toti Mundo donasse, quam in omnibus non modo simplicibus, sed & dißimilarium partium corporibus est machinata: Manifestum autem est, quod in vniuersum omnia corpora aut terminantur perfecte rotundam figuram, aut eâdem terminari appetunt. vt sunt Sol, Luna, stellae, terra, liquida onia, plantae, arbores, fructus, legumina, caput animas lis, collum, brachia, digiti, vbera, venter, tibia, tali, &c. Ergo multo magis toti mundo corpori ordinato & praestantißimo hanc figuram Natum est largita. Proba etiam quod Sol, Luna, stellae, quae & ipsae sunt partes coeli, sint globosae. Solis, Lunae, stellarum item corpora, si accurate tucamur, circularia esse, sensus demonstrat. Luanam item, quando in nouilunio toto coelo ullibi apparet, circularem nihilominus figuram ibere, eclipses Solares, circulo sectae euincunt. At corpora illa non circulos planos tantum, sed ndiquaque rotunda siue sphaerica esse, in Luna pat. Ea quocunque tempore, & loco coeli vel terrae sbiciatur, nunquam nou rotunda apparet, quod in nanae figura fieri non potest.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
