Latin
VINTA PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 64
Unproofread scanNot analysed yet
VINTA PROPOSITIO. De figura Terrae &Aquae. Haec propositio trimembris est. 1. Demonstrandum est Terrenum corpus esse sphaericum. 2. Aquae Elementum, quod perpetuo terrae coniunctum manet, similiter rotundum esse. 3. Terram &Aquam simul iuncta vnum globum constituere. Proba Terram esse globosam? I. Argumentum. Terra rotunda est secundum longitudinem a ab occasu in ortum, &secundum latitudinem, id est, à borea in austrum, (sic enim Astronomi longitudinem &latitudinem coeli &terrae metiuntum Ergo à sufficiente enumeratione, tota terra est rotunda. Secundum longitudinem Terram esse rotundam demonstrant Solis, &omnium stellarum ortus, occasus, &applicationes ad medium coeli, &inde diei noctisque initium, medium &finis. Ea enim omnia citius spectantur apud orientales quam occidentales. Terra ergo tumida est, cuius gratia orientas libus prius oriuntur sydera, prius est meridies, &c. quam occidentalibus. Quoniam autem temporis ista differentia cum distantia locorum perpetuo depraehenditur proportionalis: necesse est tumos rem hunc aequabilem, hoc est, rotundum esse. Quomodo cognitum est phaenomena ista apud orientales praecedere?