# Epitome astronomiae 64

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, VINTA PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/64

VINTA PROPOSITIO. De figura Terrae & Aquae. Haec propositio trimembris est. 1. Demonstrandum est Terrenum corpus esse sphaericum. 2. Aquae Elementum, quod perpetuo terrae coniunctum manet, similiter rotundum esse. 3. Terram & Aquam simul iuncta vnum globum constituere. Proba Terram esse globosam? I. Argumentum. Terra rotunda est secundum longitudinem a ab occasu in ortum, & secundum latitudinem, id est, à borea in austrum, (sic enim Astronomi longitudinem & latitudinem coeli & terrae metiuntum Ergo à sufficiente enumeratione, tota terra est rotunda. Secundum longitudinem Terram esse rotundam demonstrant Solis, & omnium stellarum ortus, occasus, & applicationes ad medium coeli, & inde diei noctisque initium, medium & finis. Ea enim omnia citius spectantur apud orientales quam occidentales. Terra ergo tumida est, cuius gratia orientas libus prius oriuntur sydera, prius est meridies, &c. quam occidentalibus. Quoniam autem temporis ista differentia cum distantia locorum perpetuo depraehenditur proportionalis: necesse est tumos rem hunc aequabilem, hoc est, rotundum esse. Quomodo cognitum est phaenomena ista apud orientales praecedere?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
