# Epitome astronomiae 65

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, VINTA PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/65

Ex Eclipsibus Lunaribus, ad quas, etsi eodem omento tam orientalibus quam occidentalibus apa reant: illi tamen semper plures horas vel à suo meridie, vel ab occasu solis numerat quam hi. Vt ista Eclipsis quae Ptolemaeo teste libro i. cap. 4. Geogra Arbelis hora 5. post Solis occasum visa est, apparuit Carthaginensibus hora noctis secunda. Illicigitur tribus horis citius est nox, quam hic. Secundum latitudinem inesse Terrae tumorem patet ex eo, quod locis borealioribus maior est poli arctici altitudo: quod plures stellae ad boream non occidunt, pluresque ad austrum manent perpetuo absconditae: quod insuper longißimi diei (& cum hoc etiam caeterorum dierum anni, sua tamen proportione seruata) quantitas in plures horas excrescit apud borealiores, quam apud australiores, quibus nec tanta poli altitudo est: nec tot stellae prope polum boreum inocciduae, at plures ad polum austrinum non incognitae: nec tanta dierum discrimina.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
