# Epitome astronomiae 7-3

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/7-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/7-3

PROPOSITIO. SEXTA De situ Terrae. quo loco Mundi Terra reposita est? Secundum vsu receptam sententiam statuimus, Terram in medio mundi sitam esse, & sic centa Mundi vicem obtinere. Proba Terram in mundi medio sitam, centri rationem habere? I. Argumentum. Terra vndique à coele aequaliter abest. Ergo est in medio mundi, & sic centrum Mundi. Probatio ab apparitionibus stellarum sumitur. Eae enim vbiuis terrarum quolibet tempore in eadem magnitudine, & distantia ad seinuicem conspiciuntur. Ergo terra ab eis aequaliter abest. II. Argumentum.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
