# Epitome astronomiae 76

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, SEPTIMA PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/76

SEPTIMA PROPOSITIO De proportione magnitudinis terrae ad coelum. Proba Terram ad coelum collatam omnem sensum effugere. I. Argumentum. Si terrae moles sensibilis esset ad sphaeram stellus tam: Stellae, earumque distantiae in diuersis climas tibus eodem tempore obseruatae diuersimode sebus berent. Septentrionalioribus enim stellae austrinae multò apparerent maiores, & econtra. Sed nemu nima differentia depraehenditur. Ergo, &c. II. Argumentum. Sphaerae circulorumque motus tantum circa vnis cum punctum quod centrum est, regulares esse possunt, non circa plura. Sed obseruationes motuum stellarum superiorum, quin & Solis, tam regulas res depraehenduntur ad centra instrumentorum in superficie terrae, qualia sunt gnomones, quadrantes, sphaerae armillares, solaria horologia scioterica, sicut & omnia suspensilia, quam si in ipso centro terrae fierent. Ergo centra instrumentorum ad sensum pro eodem cum terrae centro habentur, & per consequens totius terrae moles puncti rationem habet, centrum sphaerae Solis & superiorum orbium existens. III. Argumentum. Omnis horizon secat mundum bifariam, Ergi in centro. Quare oculus videntis, habebitur non tantum ctum horizontis, sed & mundi centrum comine.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
