Latin
OCTAVA PROPOSITIO
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 79
Unproofread scanNot analysed yet
Natura item ad incrementa rerum nascentium promouenda, quietem amat, quae alioqui motu impediuntur &destruuntur. IIII. Argumentum. Terrae toti, quatenus tota est, nec rectus nec ortularis motus competit, ergo nullus omnino. Proba terram motu recto non moueri. Siterra moueretur motu recto, ferretur deorsum, Sed: Quae magis grauia sunt, velocius cadunt deorsum, &relinquunt post se, quae minus grauia sunt. Terra ergo cum sit corpus grauißimum &maximum, si recto motu moueretur, velocißime decideret. Inde fieret, vt minus grauia in aere tanquam suspensa relinquerentur, dum terrae volocitatem assequi non possent. Relinqueret item medium mundi. Praeterea rectus motus breuibus limitibus includitur. Terra vero motum continuum, nullis terminis interceptum (si modo aliquis ei motus o peteret) exigeret. Quin potius ijs tantum corporibus, quae secunutra naturam se non recte habent, vt sunt quae exreum locum naturalem extrusa quasi peregriraeter, motus rectus competit, vt nimirum in va suum redeant, quo consecuto, ea quiescere estum est. Sed terra, quatenus tota, loco suo residet. Ergo quiescit. Terra denique nec sursum moueri potest, cum su summè grauis, nec etiam deorsum, cum iam sit in infimo loco mundi. Ergo immobilis quiescit. Proba Terram circulariter non moueri. Si Terra ab ortu in occasum circulariter ferres tur, non acciderent ortus quotidiani, nec essent dierum &noctium vicißitudines, sed alibi semper esset meridies, alibi semper ortus, &c.