# Epitome astronomiae 89

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ASTRONOMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/89

ASTRONOMIAE. LIBER SECVNDVS. Quid libro Secundo agitur? 2 OSTQVAM hactenus demonstratum est cuiusmodi sint & esse debeant effigies sphaerarum mundi, vt ex eis moQ tuum coelestium varietates demonstras ri poßint: Iam libro secundo partes horum instrus mentorum, siue Astronomiae propinquorum obies ctorum, exponuntur. Partes autem illae sunt CIRCVLI sphaerae materialis, & ORBES Theoriarum. Horum ergo vsus, proprietates & officia, quae in demonstrandis phaenomenis tam primi, quam secundi motus habent, indicantur. Primus ergo Liber obiecta ad varietates motuum explicandas, proponit, & explicat: Secundus autem hypotheses, quae singulis apparentiarum speciebus adhibentur. edocet. quot partibus hic secundus liber absoluitur? Tribus: Prima de Circulorum & Orbium sectionibus & distinctionibus generalia quaedam proponit. Secunda Circulos sphaerae Materialis eorumque psus & officia in demonstrandis phoenomenis primi motus describit. Huic appendicis loco Tractatus de Zonis apponitur. Tertia orbes Theoriarum, earumque officia in secundorum mobilium apparentijs exponit. ARS PRIMA

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
