Latin
ASTRONOMIAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 93
Unproofread scanNot analysed yet
Alij in conuersione Sphaerae sunt paralleli, alij obliqui, alij recti. Qui sunt paralleli? Duo polares &Duo Tropici, &inter hos medius Aequinoctialis. Item Horizon parallelus, cuius Zenith in polos mundi vel Sphaerae incidit. In motu enim primo intra se circumgyrati locum non mutant, &sibi inuicem aequidistant, cum eosdem cum sphaera polos habeant. Qui sunt obliqui? Zodiacus &Horizon obliquus. Cum enim aequinoctialem, vel etiam integrum motum primum angulis obliquis intersecent, in conuersione sphaerae obliqui cernuntur. Qui sunt recti? Duo Coluri, Meridianus &Horizon rectus. Seeant enim Aequinoctialem vel motum primum angulis rectis. Cumque hi sunt circuli maximi, transeunt per polos mundi vel sphaerae. Vnde à Proclo (cuius haec diuisio est) nominantur per polos mundi ducti. Quae est tertia distinctio Alij sunt mobiles, alij immobiles. Nonnulliam fabricam Sphaerae materialis respicientes, vocant vos Intrinsecos &Extrinsecos. Qui sunt mobiles? Qui cum Sphaera conuertuntur. Aequinoctialis, Zodiacus, Duo Coluri, Quo Tropici, &Duo polus res. Hi quouis Terrarum loco, habent se eodem modo; propriè enim coelum, non Terram respiciunt, Et hi ijdem sunt Intrinseci. Qui sunt immobiles? Qui in conuersione Sphaerae quiescunt immisi Meridianus &Horizon. Hi pro diuersitatelum