# Epitome astronomiae 93

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ASTRONOMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/93

Alij in conuersione Sphaerae sunt paralleli, alij obliqui, alij recti. Qui sunt paralleli? Duo polares & Duo Tropici, & inter hos medius Aequinoctialis. Item Horizon parallelus, cuius Zenith in polos mundi vel Sphaerae incidit. In motu enim primo intra se circumgyrati locum non mutant, & sibi inuicem aequidistant, cum eosdem cum sphaera polos habeant. Qui sunt obliqui? Zodiacus & Horizon obliquus. Cum enim aequinoctialem, vel etiam integrum motum primum angulis obliquis intersecent, in conuersione sphaerae obliqui cernuntur. Qui sunt recti? Duo Coluri, Meridianus & Horizon rectus. Seeant enim Aequinoctialem vel motum primum angulis rectis. Cumque hi sunt circuli maximi, transeunt per polos mundi vel sphaerae. Vnde à Proclo (cuius haec diuisio est) nominantur per polos mundi ducti. Quae est tertia distinctio Alij sunt mobiles, alij immobiles. Nonnulliam fabricam Sphaerae materialis respicientes, vocant vos Intrinsecos & Extrinsecos. Qui sunt mobiles? Qui cum Sphaera conuertuntur. Aequinoctialis, Zodiacus, Duo Coluri, Quo Tropici, & Duo polus res. Hi quouis Terrarum loco, habent se eodem modo; propriè enim coelum, non Terram respiciunt, Et hi ijdem sunt Intrinseci. Qui sunt immobiles? Qui in conuersione Sphaerae quiescunt immisi Meridianus & Horizon. Hi pro diuersitatelum

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
