Latin
ASTRONOMIAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 96
Unproofread scanNot analysed yet
Orbium alij sunt mundo concentrici, alij eccens trici, alij concentrici &eccentrici simul. Qui sunt mundi concentrici Quorum idem cum mundo centrum est. Tales sunt Orbes deferentes nodos, &Aequans in Theoria Lunae. Sic etiam integrae sphaerae coelestes sunt concentricae. Qui sunt eccentrici Generali &lata significatione Eccentrici sunt. quorum centrum à mundi centro aliudis diuersum est. Hinc alia circumferentiae eorum pars centro mundi magis appropinquat, quam alia. Tales sunt, qui antea appellati sunt, Eccentrici, Epicycli, Eccentri eccentrorum, &Aequantes b. 2. P. Q. I. Qui sunt concentrici &eccentrici simul? Quorum altera superficies mundo concentrica, altera vero eccentrica est. Tales sunt defferentes apogaea &perigaea. Hos appellant Eccentricos secundum quid, item concentricos secundum quid. Quotuplices sunt Eccentrici Duplices: Alij ambitu suo centrum mundi circundant, vel includunt. Et hi rursus duplices sunt. Aut enim compraehendunt intra se alium eccentricum centrum mundi itidem ambientem, vt sunt Eccentri eccentrorum: Aut intra se alium orbem non continet, praeter corpus planetae vel Epicyclum. Et hi speciali nomine vocantur Eccentrici.