# Epitome astronomiae 97

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ASTRONOMIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/97

Alij autem centrum mundi non circundant, sed longe supra illud eleuati sunt. His appellatio Epicyclorum tribuitur. A centrum mundi refert, Orbes D & E (qui hic nigri pinguntur, concentrici & eccentrici secundum quid sunt. Orbis KL (lineis sectus) cuius centrum I, eccentrus eccentri est, continet enim intra se alium orbem eccentricum C (album) cuius centrum B. Et hi omnes centrum mundi seu terram A, ambiunt. Sed orbis paruus, cuius centrum F, Epicyclus vocatur, eccentrici cauitati insertus, circumferens in circumferentia sua corpus planetae. Orbis vel circulus AEquans est. Et orbis M deferens Nodos. Cur de octaua Sphaera nihil hic dicis? In sphaera octaua, sicut & Nona eosdem prope circulos (non orbes) habemus, quos in sphaera materiali. Adduntur autem duo circuli parui. Sed quia plura generaliter de eis hîc dici non possunt, reseruanda est tota eius tractatio, & in suum locum reijcienda.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
