# Epitome astronomiae 99-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PARALLELORVM MEDIVS & MAXIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/99-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/99-2

PARALLELORVM MEDIVS & MAXIMVS, descriptorum scilicet conuersione sphaerae. Sunt quibus CINGVLVM PRIMI MOTVS nominari placet, quod primum mobile, sicut Zona humanum corpus medium cingit. Quos habet hic Circulus vsus & officia in Astronomia? Est mensura primi motus. Hic enim solus inter omnes circulos ad motum sphaerae, tam in recta quam omni obliqua sphaera aequaliter mouetur, cum solus ipse ad axem, circa quem sphaera aequaliter conuertitur, erectus existens, ab omni horizonte bifariam, eodem loco diuidatur. II.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
