# Epitome astronomiae iii

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/iii

tentiose loqui, dignaque datis cogitare, quoniam ipse sapientiae dux est, & sapientum conformator. Nam in manu eius sumus tam nos, quam sermones nostri, simulque omnis sapientia & operum scientia. Ipse enim veram rerum omnium, quae sunt, cognitionem mihi dedit, qua Mundi constitutionem, & virtutes Elementorum, initium, finem & medium temporum, Solstitiorumque vicissitudines, tum permutationes tempestiuitatum, atque annorum circulos, & stellarum dispositiones, & naturas animalium, bestiarum iras, ventorum impetus, cogitationes hominum, plantarum differentias, radicum virtutes cognoscerem, & quaecunque sunt tam abscondita, quam manifesta didici, nam Artifex omnium Sapientia me docuit. Ex quibus facile animaduerti. mus, quo in loco Sapientissimus rex habuerit philosophiae studia, & quanti eadem facienda sacrę literae velint: Quod scilic. disciplinarum notitiae, ratiocinationes, disputationes, bonorum malorumque distinctiones, de rerum naturalium, numerorum, magnitudinum proprietatibus, de motuum corporum coelestium certitudine, de causarum & effectuum connexione, de rerum terra nascentium naturis cognitiones, humanis mentibus diuitus inspirentur, & inspiratae exuscitentur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
