# Epitome astronomiae v

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/v

Vnde nemo non intelligit, diuinam Sapientian omnium, informatricem dona ista sua sedulo & piè à nobis exculta velle, non enim haec largitur Deus frustra ociosis aut desidiosis, veluti mulis & equis, quibus non est intellectus, multo minus vt ea turpi abusu ad vitam sceleratam, ostentationem vanam, vel ad ipsum creatorem de majestatis suae solio deturbandum, quisquam in propriam perniciem conuertat, sed vt in eis & per ea Dei creatoris maiestatem, omni. potentiam, omnipraesentiam, sapientiam & clementiam singuli agnoscant, & ad beneplacitum eius vitae suae actiones componant. Hanc ob causam haec ipsa studia passim tota Scriptura sacra creberrime non modo verbis nudis egregie commendat, sed & obiecta eorum velut speculum, quibus ipsum rerum opificem intentis oculis intueamur, proponit & monstrat. Quot quaeso argumentis libro Iobi, dum sanctitatem, iustitiam, omnipotentiam & clementiam Dei extollit, tota philosophia Naturalis, siquidem integer ille liber ferè totus in eo est, vt naturas rerum, animalium, ventorum, pluuiarum, grandinum, tonitruum, corporum coelestium, stellarum &c. commemoret, commendatur? Hoc idem apud Syracidem potissimum cap. 43. Syr. 43. fit.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
