Latin
vi
Michael Mästlin, Epitome astronomiae vi
Unproofread scanNot analysed yet
Non minus praeclare tam anatomia, quam formatio hominis in vtero materno per admirandam prouidentiam &gubernationem Dei, Sap. 7. item per fragilitatem hominis, insinuatur? ita Medicina apud Syracidem &Isaiam. Et ne singula commemorando ab instituto, quod in praesentia ad Astronomiam dirigitur, longius digrediar: Quanti aestimanda sit Astrorum scientia apparet ex magnificis &iucundissimis elogijs, quibus in sacra scriptura Astra tanquam prae caereris illustrissima omnipotentiae, sapientiae &bonitatis Dei testimonia &specimina exornantur. Isa. Leuate in excelsum oculos ve Isa. 40. stros, &videte quis creauit haec? qui educit in numero Militiam vel Exercitum eorum &omnia suis nominibus vocat, à multitudine virium, &robore virtutis, vt ne vnum quidem deesset. Qui facit Arcturum &orioIob. 9. na, &Hyades, &interiora austri. Qui facit magna &incompraehensibilia, Amos 5. quorum non est numerus; Dominus nomen eius. Coeli enarrant gloriam Psal. 19. Dei. In Sole posuit tabernaculum Psal. 33. suum, ipse velut gigas &c. Verbo Domini coeli firmati sunt, &spiritu Psal. 148. oris eius virtus eorum. Laudate eum Dan. 3. Sol &Luna, Stellae, &Lumen, coeli